Charter Document - 05940172
Charter Number: | 05940172 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1035 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti ego Pietate Comes Isembardus cogitans de omnipotentis Dei iustitia et de peccatorum meorum sarcina uolui ab dominatoribus omnium furore ad clementiam redemptoris piissimi Iesu confugere Quod nimia diu et graui presumptione postponens sicut recognosco ualde mereum et peccatorem confiteor et sentio Sed hoc denique culpis meis exigentibus et uiuendi meditatione frustratus nimium prolongans Dei misericordia preduce qua potius cuncti saluantur quam operem nullarum meritis existimaui salutare et repperi consilium quatinus sanctam Dei ecclesia de rebus mee hereditatis pro meo scilicet posse et si non regio uel potentialium cultu construerem et in ibidem seruientes ordinarem ut quod debilitas carnis in me macularet Dei pietas eorum orationibus piissime mundaret Est igitur apud Rosinaicum castrum ecclesia in honore sancte semperque uirginis Dei ac redemptoris nostri Iesu genitricis Marie consecrata in qua Deo seruientes statuo et unde habeant uiuere ordines Que enim predicte sancte Dei genitrici ad opus sibi seruientium concede subter inscribi dignum esse credo Maxima si quidem pars predicte ecclesia meum erat predium et reliqua coheredum meorum excepto altari quod proprie tenebam Ergo hec ante suam fieri decreuissem erant ibi capellani qui accipiebant pro cantione tertiam partem de communi quod meum erat dare seu uendere Et postea accipiebat altare suam tertiam qua similiter erat mea Et de duabus reliquis partibus erat quarta mea Has meas partes ecclesia dono et trado sancte Dei genitrici Marie cum altari quod nuper ab Deo nobis destinato pontifici Maynardo liberum emi unde ab ipso cartam promerui De terris mansi Sancte Marie in uilla lusanuinnei cum pratis terris cultis et incultis atque siluis que omnia proprie tenebam sine meis heredibus in perpetuum trado Tolas consuetudines de censualibus Sancte Marie quas per me tenebam uidelicet iam semperque aduocanda concede et de censibus partem alteris id est tertiam et de duabus reliquis partibus meam partem id est quartam Similiter quo in eorum unus nepotum nomine Tietbaldus suam partem id est quartam et omne luminare totius anni ut accipere solebant capellani sine cunctis heredibus excepto censu ut supra retulimus Concede etiam furnum bannalem in suburbio mei predicti castri sicut tenebam et siluam unde cale fieret et mansum Sancte Marie in uilla Eula quod tenebam cum omni consuetudine Et mansum in uilla Brah Sancte Marie Et terram quam Lirgardis pro filia sua Eua Sancte Marie tradidit in uilla Clarei et simul illam quam emi Et mansum in Lorciacicorte quod Macelinus presbiter dedit Sancte Marie Et mansum quod Vuido pro fratre suo Hildefrido in uilla Brais eidem tradidit et mansum Sancte Marie in eadem uilla Et uillulam nomine Viridumellam cum appenditiis suis et cum omni iustitia intra sepes Et in silua nomine Beraire pastionem ad quintos cumque porcos indominicatas habueruit et ad ecclesiam construendam et ad alias officinas et ad focum indominicatum Et quandam uineam iuxta castrum socus uiam que ducit ad Agrimontem ad dextram et omnem costam eius de mentis ab illo loco ubi prefata uinea sumit ex ordinarem Inantea reddo denique predicte singulari sanctas [genitrici] Dei et sibi seruientibus homines et feminas cum pratis et terris que Sancte Marie erant et proprie tenebam ubicumque inuenerint omnia habeant et in perpetuum teneant Ita ut non sit aliquis ex ministris meis ausus manum imponere super eos pro forifacto quod faciant nisi clamore canonicorum eiusdem ecclesia aliquid capere in terris semper aduocate sancte ius precio comparando Ac si aliquis ex hominibus sancte ecclesia quos de me milites tenent in feo non ualens dominationem eorum pati has partos accesserit causa remanendi seruientes supra relati eum uel eam habeant in perpetuum teneant Dono etiam Deo et Sancte Marie aquam que uocatur Vera a molendino quod est iuxta castrum quod uocatur Rosnaicum usque ad fractam terre de Betrieiacurte ut habeant seruientes sibi solide et teneant in perpetuum Ea si quidem ecclesia qua hec statuo presentialiter habetur intra castrum et ad presens Deo seruientes ibi cum denominatis rebus relinquo tali conuentione ut quod Deo sancteque eius matri ad uitam illorum trado id est eandem ecclesiam et altare et cetera suprascripta si locum conmutauere extra castrum propter amplitudinem edificiorum quietemque ipsorum sicut facere existimo cum Dei adiutorio seu aliquis inscripti loci preuisor libere et solide teneant et habeant Si quislibet homo hinc ecclesia de omnibus predictis rebus uoluerit noceat eterne excommunicacioni subiaceat Existentibus Hanrico rege Maynardo episcopo Stephano comite Huius autem constitutionis sunt testes Vualterius Anxerus Vualterius de Ponte Ogerus Dudo uicecomes