Charter Document - 05940171
Charter Number: | 05940171 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1035 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine ego Mainardus auguste ecclesie Trecorum episcopus tam presentibus quam futuris notum esse cupimus quia dominus comes Isambardus ad nos uenit implorans nostram clementiam summis precum miseracionibus ut quoddam altare cum ecclesia in ho[nore] Sancte Marie dedicata cum omni redibicione que ad [illud altar]e et ad ecclesiam pertinent concederemus canonicis illic Deo se[ruientibus que est sita] in castello quod uulgo Rosnaicum nuncupatur Cuius petitionem quia cumulatam adminiculo presentis utilitatis et future retributionis percepimus gratanter quod petiuit saluo ecclesiastico iure ei indulsimus ita tamen ut singulis annis in anni renouacione episcopo iii solidos denariorum canonici eiusdem ecclesia legaliter persoluant Hoc autem scriptum mea sponte presens fieri iussi a nemine subuertendum uerum etiam Dei ecclesie a cunctis amatoribus faciendum huius conuentionis monimentum In quo scripto mei archidiaconi secuti meum exemplum utpote omnes imitantes pastorem suum porcionem sui iuris pretitulatis canonicis tradiderunt Quibus ita actis manibus illud firmauimus propriis [aliisque] episcopis meis uicinis ceterisque clericis corroborandum [tra]didimus Cuius integritatem si quis mei h[onori]s futurus heres uel aliquis Trecassine urbis comes infringere uoluerit asternaliter eterne iaceat subditus excommunicacioni Libertatem huius ecclesie fecit Magenardus episcopus eo tenore ut uniquaque die cantetur missa in eodem loco pro remedio anime Odonis comiti Actum est hoc Trecas publice regnante Henrico Francorum anno quinto rege + Magenardus episcopus + Raynerius prepositus Herbertus archidiaconus + Rataldus archidiaconus Hein[ri]cus presbiter + Ragenaldus presbiter + Constantius presbiter + Huldebertus + Otbertus presbiter + Gislebertus presbiter + Petrus presbiter Ragnerus subdiaconus Drogo subdiaconus + Letbaldus diaconus + Signum Stephani comitis Johannes diaconus + Signum Ermengardis comitisse + Arnulfus diaconus + Acelinus leuita + Tealdo leuita + Odo leuita + Walterus diaconus + Bernardus diaconus Milo diaconus Varner[us sub]diaconus Frotmundus subdiaconus + Radelinus subdiaconus + Albricus subdiaconus + Ingebaldus subdiaconus + Guido subdiaconus Telinus subdiaconus Wydo subdiaconus + Arnulfus subdiaconus Ego Vuilentius cancellarius meis manibus corroboraui