Charter Document - 05940166
Charter Number: | 05940166 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0688 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine Reolus ac si indignus et peccator episcopus dum omnes oportet pro salute anime cogitare uel parua pro magnis caduca pro celestibus in ara offerre summi Dei omnipotentis ut ab ipsis subleuari merear sicut ueritas dixit Facile uobis amicos de mammona iniquitatis qui uos recipiant in eterna habitacula iuxta quod ordo edocet pastoralem culmen ut ubi poterunt caularum ouilia iuxta coenobitarum ordinem edificare debeant siue uirorum siue puellarum Ideoque petiit nobis Beracharius abbas ut ei locum compendiosum donare deberemus ad monasterium puellarum construendum ex nostra proprietate siue de alodo parentorum uel de aliquo adtracto Sed eius petitionem pro anime nostre remedio oportunitatem minime denegauimus faciendi una pariter cum ipso pensantes minime inuenimus in nostra potestate locum in propinquo quod omnem oportunitatem ad monasterium construendum habere deberet Sed dum talis erat nobis uoluntas inuenimus locum de rebus ecclesia nostre Remensis infra urbem Kathalaunensium in pago Pertensi supra fluuium Matrona uillam que dicitur Gaugiacus siue et alio uocabulo que dicitur Episcopi Villa quam sanctimonialis femina nomine Ama que sub titulo religionis uitam finiuit per suas cartas ad ecclesiam Remensem condonauit Sed dum ipse locus ipsi abbati complacuit ad monasterium construendum nos uero una cum consensu fratrorum meorum uel conciuium Remensium hoc est tam archidiaconibus abbatibus presbiteris quoque et diaconibus uel omnem clerum ecclesiarum seu et inlustribus uiris qui infra urbem commanere uidentur quorum nomina uel signa subter tenentur inserta ut per nostram epistolam a die presenti absque ullius contrarietate pro anime nostre salute uel pro eterna retributione ipsam uillam Gaugiacum seu et qua dicitur Episcopi Villa ad monasterium puellarum construendum ipsi suprascripto abbati Berachario tradere deberemus In ea tamen ratione cum consilio uel consensu seu et conuenientia fratrum Remensium ut uilla nostra Tinnouero quam de Vetranione diacono dato precio comparauimus in pago Lemouicino et casa in Nouo Castro constructa pro ipsa uilla Gaugiaco in commutationem ad partem ecclesia nostre Remense tradidimus ad possidendum tam terris domibus edificiis mancipiis ibidem commanentibus colonibus ibidem aspicientibus campis pratis siluis pascuis aquis aquarumue decursibus totum et ad integrum quantumcumque ad ipsam uillam Tinnouero aspicere uidentur cum omni integritate ad se pertinente una cum ipsa casa in Nouo Castro constructa in ipsa urbe Lemouicino pro ipsa uilla Gaugiaco ad ecclesiam nostram Remensem in uicem recompensationis tradidimus ad possidendum ut et nostre uitas tempore et post de hac luce discessum firmiorem stabilitatem ipsum monasterium puellarum habere debeat et nulla infestatione de successoribus nostris episcopis habeat uel de quaslibet oppositas personas nisi semper perpetualiter ipse abbas uel ipse ancille Dei que in ipso nuncupate loco habitare noscuntur uel posteris ipsarum per presentem epistolam nostram omni tempore ualeant possidere uel dominari ut melius eas delectet pro nobis Domini misericordiam deprecari ut ab infernorum nexibus liberi esse mereamur et post nostrum quoque de hac luce discessum ibidem nomen nostrum in libro uite ponatur uel recenseatur et eorum sacerdotes hostias pro nobis omni tempore ualeant offerre Et si forsitan quod adsolet de ipso loco in alio loco ipsas famulas Dei migrare uoluerint ad monasterium edificandum aut pro compendio aut pro meliorando pro causa stabilitatis teneant ipsam uillam Gaugiacum que dicitur Episcopi Villa ad monasterium Altumuillare quod antecessor noster domnus et pater noster Niuardus quondom episcopus suo opere construxit debeat reuertere cum ipsa epistola quam spontanea uoluntate fieri rogauimus ut per ipsa strumenta ipsi monachi qui ibidem sub sancto ordine uiuere noscuntur absque repetitione ipsas monachas uel earum abbate omni tempore uite ipsorum debeant possidere uel dominari et pro anime nostre salute Domini misericordiam deprecari ut melius eos delectet uel eorum sacerdotes post nostrum de hac luce discessum hostias offerre In ea tamen ratione si ipsas monachas de ipso loco promouere uoluerint Nam dum illas ibidem sub sancto ordine regulariter uiuere uel habitare uidentur et nos a die presenti per hanc epistolam nostram testamenti integro quoque et deliberato consilio ac prompta uoluntate ipsum locum eis tradidimus ad possidendum ita ut illi hoc habeant teneant atque possideant Et si quis quod absit uel post nos successores episcopi uel qualibet opposita persona uel de heredum meorum ipsas de ipso loco aut promouere aut inquietare uoluerit aut ipsam epistolam nostram infrangere conauerit in primis propria uita careat atque cum stirpe sua captiuus deseruiat et diuinitatis furorem incurrat uel dominatio eius dispergatur sic dispersa est Holoferni potestas et sicut diuisa est magni Alexandri formidabilis dominatio Ita et amodo dispergatur potestas et sicut Sodoma et Gomorra in presenti seculo percussa est similiter percutiatur potestas uel habitatio ipsius et in anathema maranatha quod est perditio usque in aduentum Domini nostri Ihesu Christi feriatur a liminibus ecclesia uel a communione participationis corporis et sanguinis Domini nostri Ihesu Christi excommunicatus appareat et cum luda traditore qui per falsum osculum tradidit Dominum particeps efficiatur et ueniat super eum lepra Naaman quam puer Helisei Giezi per cupiditatem adeptus fuit et omne genus et germen eorum sic marcescat in flore ut numquam fructificet nec proficiat in grano et ueniam apud Dominum non mereatur Et ut presens epistola nostra omni tempore firma permaneat et pro rei totius firmitate hanc epistolam manu propria subter eam subscripsimus Et qui inferius subscripserunt uel signauerunt nos in presenti eos proprio ore rogauimus et insuper una cum socio fisco addat ad partem ipsius monasterii hoc est auri libras xx argenti libras Ix coactus exsoluat et hoc quod repetit euindicare non ualeat et nichilominus presens epistola omni tempore firma et inuiolata permaneat Actum in uilla Compendio sub die kalendas Mai anno xiii regni domni nostri Teoderici regis In Christi nomine Reolus ac si peccator episcopus hanc epistolam a me factam relegi et subscripsi Ego Ansooldus episcopus iubente domno Reolo episcopo hanc deliberationem subscripsi Ego Petrus abba subscripsi Ego Harmarus abba subscripsi Ego Hilduinus abba subscripsi Ego Leocadius abba iubente domno Reolo episcopo hanc epistolam relegi et subscripsi Ego Amalgisilus subscripsi Ego Bertohindus subscripsi Ego Gaudo presbiter subscripsi Ego Caldemarus notarius scripsi et subscripsi hanc epistolam donationis ex iussu domni Reoli episcopi