Charter Document - 05940162
Charter Number: | 05940162 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1127 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sancti Trinitatis Ego Tebaldus palatinus comes notum uolo fieri omnibus fidelibus quod monachi Deruenses in presentia nostra conquesti sunt de Arnulfo Risnellensi comite quod scilicet in aduocatione sua quam in eorum uillis habebat aduocationis ius uehementer excederet et homines eorum et prandiis et aliis inquietudinibus grauiter oneraret Propter quod eodem Arnulfo in curiam nostram ut cum eis super hoc iuste ageret apud Sezannam uocato nostro consilio et eorum uoluntate inter eos tandem conuenit ut quicquid in tota aduocatione sua sue parti id est excepta parte suas amite debebatur determinate ipse Arnulfus sub anuali censu decem librarum in summa poneret ita ut nichil omnino amplius quam hunc censum in tota aduocatione sua exigeret uel acciperet Qui census ita in duobus anni terminis id est in sequenti die a festiuitate Sancti Remigii media sui parte et in octauis Pasche altera medietate sui solui ordinatus est ut ipse Risnellensis comes nuntium suum Deruo mittat et ab abbate uel si abbas defuerit a priore uel eo absente a preposito uel tandem a conuentu ea die censum petal et si ea die solutus non fuerit lege decem solidorum emendabitur et census ipse recipietur Ville autem huius aduocationis sunt Summauigera cum appenditiis suis Brillol Riuus Tiliolus Rimberti Mansus De quo tamen Rimberti Manso quia ipse Risnellensis comes quendam Guarnerum de Ambonisuilla feodauerat et ipse miles aberat sententia nostra fuit ut donec ipse Guarnerus hoc laudaret nouem libra tantum comiti soluerentur et post laudem eius decem sicut diximus ei uel heredibus eius integre redderentur et pro tota aduocatione ipsa nec ab ipso nec ab aliquo heredum eius amplius aliquid exigeretur Hanc conuentionem ipse comes uoluit et laudauit et si aliquis eam infringere uoluerit se legitimum conuentionis huius tuitorem contra omnes esse spopondit Hec conuentio in presentia nostra utriusque laudata et utriusque partis testibus confirmata auctoritatis nostra sigillo roborata ut perpetuam uim habeat precipimus et ne aliquis contra eam in posterum facere audeat auctoritate nostra eam munimus Huius rei testes a nobis designati sunt et subscripti S Eurardi abbatis de Oia S Manasse archidiaconi S Falconis archidiaconi S Gualteri filii Ingelmeri Trecensium S Iohannis de Marolio S Ioffridi pueri de lonuilla S Rainaudi de Sezanna S Anselli Trecensis S Anselli Crassi Priuinensis S Vualteri de Bernun Ex parte Risnellensium S Girardi de Scot S Haimonis de Bruoltcurt S Girardi de Dreia prepositi eiusdem comitis Ex parte monachorum S Philippi militis S Guidonis fratris eius S Ingelbodi presbiteri S Arnulfi clerici S Pagani clerici S Girberti uillici S Macelini S Pagani S Odonis de Summauera S Ingelbodi seruientis S Letardi cancellarii nostri qui iussu nostro hoc signauit Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCXXVII regnante Lucdouuico rege Francorum