Charter Document - 05940161

Charter Document - 05940161


Charter Number: 05940161
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1118 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Odo Dei gratia Sancti Remigii abbas et congregatio Rodulfo sacerdoti de Baldulficorte salutem Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quia mater tua cum esset libera uolens nubere uiro qui erat Sancti Remigii homo addonauit se Sancto Remigio interposita tali conditione ut de fructu uentris sui prima filiarum illius libera esset ceteris tam filiis quam filiabus in seruicio Sancti Remigii permanentibus Quod communi consilio firmatum deinceps tibi concedimus eo tenore ut pactum quod pepigisti cum preposito nostro Petro sicut promisisti fiat eritque libera soror tua aliis ut dictum est in hominio Sancti Remigii permanentibus Id autem nostro firmamus testimonio tam ego abba quam tola congregatio