Charter Document - 05940160

Charter Document - 05940160


Charter Number: 05940160
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1010 - 1035
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dudo gratia Dei abbas Deruensis cenobii notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod quadam matrona Teophania nomine dedit nobis terram suam quam iure hereditario possidebat in confmiis cuiusdam uille que uocatur Guinei ubi etiam nos ab antique aliam terram illi uicinam habebamus Hec autem donatio facta est presentibus nostris fidelibus monachis et laicis S Dudonis abbatis S Deodati monachi S Alberti monachi S Hingonis monachi S Benzonis monachi S Tebaldi monachi S Vuandelgeri monachi