Charter Document - 05940157
Charter Number: | 05940157 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1095 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Notum sit tam presentium quam futurorum fidelium Dei auribus quoniam Hilduinus de Mihileio dedit ecclesia sanctorum apostolorum Petri et Paulo Sanctique Bercharii martiris mansum unum apud Longeuillam in partem alodii pertinentis ad se et partem quam habebat in ecclesia que ad eundem alodium pertinebat pro salute et remedio anime matris sue nomine Odde Procedente uero tempore filius eius Witerus in infirmitate positus qua etiam postmodum est defunctus dedit eidem ecclesia et fratribus inibi Deo seruientibus quicquid in eadem uilla iure hereditario possidere uidebatur id est medietatem quatuor mansorum et dimidii et quicquid ibidem habebat in seruis et ancillis in siluis et in pratis in terris cultis et incultis et in omnibus appenditiis Hec igitur omnia ea libertate qua ipse tenuerat eidem ecclesia tradidit perpetuo possidenda pro salute uidelicet anime sue et pro sua sepultura Huic quoque dono plures interfuerunt ex hominibus eiusdem ecclesia et suis Mater etiam eius interfuit et laudauit et idem donum post tumulationem filii super altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli posuit coram abbate Rogero et fratribus eiusdem loci Vt ergo hoc donum firmum et inconuulsum permaneat subter adsignata sunt testium qui interfuerunt nomina S Moronis militis S Benigni de Longeuilla S Girberti uillici S Vualteri de lauanges S Ascelini S Giardi de Villa S Rogeri S Arnulfi clerici S Dudonis