Charter Document - 05940156
| Charter Number: | 05940156 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1095 - 1129 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine Ego Rogerus Dei gratia abbas notum uolo esse omnibus sancte ecclesia filiis quod Milo quidam miles qui dicebatur Caicoisus Sancto Petro et Sancto Berchario alodium suum apud Donnum Lupentium tradidit Alodium etiam apud Olonnam in terris pratis et siluis sicut suo fine concluditur totum ad integrum Et hoc laude et uoluntate Hugonis fratris sui cum laude et concessu uxoris sue Emmiline sub presentia et testimonio clericorum et honestorum uirorum Et moriens tumulari uoluit apud nos sed quia minime potuit apud fratres nostros Perte commanentes se tumulari fecit S Milonis qui hoc donum fecit S Hugonis fratris eius S Odonis monchi S Emmiline uxoris Milonis S Rainardi monachi S Rodulfi decani Alte Ville S Odonis militis S Hugonis Meliani presbiteri S Cononis militis S Constantii Perce presbiteri S Seiberti
