Charter Document - 05940154

Charter Document - 05940154


Charter Number: 05940154
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Settlement
Date: 1095 - 1121
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Rogerus gratia Dei abbas commendare uolo tam presentium quam futurorum notitie quod Nocherus cognomento Paganus quidam miles Hispaniensis uille quandam terram Sancti Petri tempore predecessoris nostri domni Dudonis non iure debito tenuerat quoniam idem abbas sine consensu et uoluntate totius capituli ei concesserat Post decessum uero Dudonis abbatis ego succedens postquam audiui quia iniuste ipsam terram possideret Nocherum militem monui ut nobis quam iniuste tenuerat terram redderet Quod cum ille facere nollet eo quod ab annis prioribus uel iuste uel iniuste eam tenuisset nisi iusto iudicio fuisset terminatum ante comitem Airardum rectum inde auditurus cum milite ueni Omnibusque qui ibi confederant uisum est ut quod tenuerat sine uoluntate monachorum reddere deberet Quod et fecit Rectum etiam eum fecisset Deo et sanctis eius et nobis interueniente ipso comite Airardo medietatem terre quam iniuste tenuerat ei ut in uita sua haberet reddidit Quo defuncto Simon quidam Rosinacensis miles uxorem eius in matrimonium sumens partem terre quam predecessor suus tenuerat a nobis quasi feodum requiesiuit Ego tamen uel fratres nostri quibus fuerat data possessio non recognoscentes feodum negauimus ei quod petebat Qui cum obstinate animo sine aliquo suo iure quod predecessor suus tenuerat tenere uellet per Trecassinum episcopum Philippum uno anno excommunicatus fuit Deinde interuentu comitis Airardi maxime quia fratribus nostris apud Sanctum Leodegarium degentibus nimis infestus erat medietatis quam exigebat terciam partem nobis retinuimus duas partes ipsi permisimus eo scilicet pacto ut homines et etiam mansi ad eandem possessionem pertinentes diuisi essent Et si contigerit ut coactus inopia uendere uelit nulli nisi monachis facere licebit Post obitum uero Simonis uxoris sine ulla contradictione ad nos redibit hereditas sicut inter nos et eos conuenit Et hoc laude et uoluntate Airardi comitis factum est Testes quorum adstipulatione ista firmata sunt adnotantur S domni abbatis Rogeri S Gualteri prioris S Warini monachi S Airardi comitis S Teoderici monachi S Neuelonis uicecomitis S Rainardi decani S Milonis Albi S Girardi capellani S Rainaldi Rufi S Landrici presbiteri