Charter Document - 05940152
| Charter Number: | 05940152 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1124 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Calixtus episcopus seruus seruorum Dei uenerabilibus fratribus Ioceranno Lingonensi Hatoni Trecensi Ebalo Cathalaunensi et Tullensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem Venerabilia loca et religiose persone que suam in Dei seruitio intentionem fixerunt nullis debent grauaminibus concuti nullis molestiis agitari Vestre igitur fraternitati mandamus ut fratres monasterii Deruensis quod in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli constructum Romane ecclesia iuris est et eius manifestum est patrocinio niti et dominio subiacere pro Beati Petri et nostra reuerentia honoretis Monasterium ergo ipsum ecclesias capellas obedientias predia possessiones et bona mobilia uel inmobilia seu sese mouentia inquietari auferri uel aliquibus molestiis aggrauari nullatenus permittatis Si quis autem aduocatie siue alicuius occasionis spetie ultra consuetudines quas comes Tebaldus tempore Henrici regis Franctorum instituit prauis exactionibus usurpare presumpserit uel seruos ipsius ecclesia contra monachos eiusdem loci repugnantes susceperit et bona eorum uel in uita uel in morte uiolenter abstulerit tamquam apostolici decreti uiolatorem uestri officii debito arceatis Data Laterani xviii kalendas Mai
