Charter Document - 05940151
Charter Number: | 05940151 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1124 |
Date type: | Internal, Calendar, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Calixtus Episcopvs Servvs Servorvm Dei Dilecto Filio Rogerio Abbati Monasterii Dervensis quod in Honore Sanctorvm Apostolorvm Petri et Pavli Constrvctvm est eivsque svccessoribvs regvlariter svbstitvendis in perpetvvm Equitatis et iustitie ratio persuadet et nos ecclesiis perpetuam rerum suarum firmitatem et uigoris inconcussi munimenta conferre Non enim conuenit Christi seruos diuino famulatui deditos peruersis prauorum hominum molestiis agitari et temerariis quorumlibet uexationibus fatigari Similiter et predia usibus celestium secretorum dedicata nullas potentum angarias nichil debent extra ordinarium sustinere Cum igitur communis omnium ecclesiarum cura nobis concessa sit commissum tibi dilecte in Christo fili Rogeri abbas Deruense monasterium quod Romane ecclesie Juris est apostolice auctoritatis suffragio et eius protectionis patrocinio communimus Sed ne aliqua presentium uel futurorum irrationabili temeritate tibi uel monasterio tuo uiolentia inferatur predia possessiones et bona omnia que donatione regum largitione comitum aut aliis iustis modis ecclesia uestre aut acquisita sunt aut in futurum largiente Domino canonice acquierentur tam tu quam successores tui quiete pacificeque possideant Preterea quicquid ab aduocatis ultra consuetudines quas comes Tebaudus tempore Henrici regis Francorum instituit et que scripte sunt prauis exactionibus usurpatur nos apostolice sedis auctoritate destruimus Statuentes ut nullus homo seruos ipsius ecclesia contra monachos eiusdem loci repugnantes suscipiat neque seruitium eorum uel facultates monachis ipsis uel in uita uel in morte uiolenter auferat Nulli etiam omnino hominum liceat supradictum monasterium temere perturbare possessiones auferre uel ablatas retinere minuere uel temerariis uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tercioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Amen Amen Ego Calixtus catholice ecclesie episcopus Benevalete Data Laterani per manum Aimerici Sancte Romanes ecclesia diaconi cardinalis et cancellarii idibus Aprilis indictione secunda dominice incarnationis anno MCXXIIII pontificates autem domni Calixti secundi pape anno vi