Charter Document - 05940150

Charter Document - 05940150


Charter Number: 05940150
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte trinitatis Ego Rogerus gratia Dei abbas ecclesia Sancti Bercharii notum facio omnibus sancte ecclesia filiis quod domnus Guido Vuangionisriui graui egritudine laborans et de uita desperans exactiones quas apud Gundricortem ab hominibus Sancti Petri super consuetudines ex iure aduocationis sibi positas extorquebat indulsit et se super harum exactionum impositionem grauiter peccasse accusans misericordiam Dei et nostram lacrimabili humilitate et satisfactione implorauit Consuetudines autem aduocati quibus ipse exactiones quas dicimus imposuerat hec sunt In mense Marcio debetur aduocato ad munitionem castri sui si necessaria sit de singulis mansis sex diebus operarius unus in anno etiam eidem aduocato per eandem uillam transeunti semel prandium unum Harum consuetudinem redemptionem qua nulla debebatur in sexaginta solidos ipse posuerat id est pro singulis consuetudinibus solidos triginta furta etiam que in eadem uilla sunt et piscationes aquarum nostrarum que ad iustitiam nostram pertinebant terram quoque quandam apud Braconcortem quam communitatem uocant ipse sibi iniuste usurpauerat et per uiolentiam suam suis reditibus ea adnumerabat Super hec grauiter se deliquisse lacrimabiliter confitens nostra nobis reddidit exactiones quas imposuerat indulsit et ne ultra exigerentur heredibus suis quanta potuit adtestatione mandauit Nos autem satisfactionem eius recipientes quod in nos peccauerat ei donauimus et societatis nostre officiis et beneficiis eum inuestiuimus et ad futurorum memoriam testes qui huic reddibutioni indulgentie adtestationi interfuerunt et sue partis et nostre his litteris adsignauimus S Beatricis uxoris eiusdem Guidonis S Adelaidis uxoris Guidonis iuuenis filii supradicti Guidonis qui in Iherosolimitano itinere positus morienti patri non adfuit S Girardi de Giburrei consobrini eiusdem Guidonis S Herberti de Barro S Godefridi Castellionis S Haimonis Querela S Guidonis medici S Guidonis Chelmel S Girberti uillici S Tebaudi Vuahecurtis S Macelini S Hugonis dapiferi S Milonis fratris eius S Garneri iuuenis S Teboldi uillici S Richeri