Charter Document - 05940147

Charter Document - 05940147


Charter Number: 05940147
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1122
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine Patris et Filii et Spiritvs Sancti Ebalvs Cathalavnensis Episcopvs Congruere uidetur nostre dignitatis officio ut ea que per nos iuste et racionabiliter acta sunt et diffmita proprie stabilitatis imposterum uigorem obtineant Vnde nouerit presens etas omniumque secutura posteritas quod dilectus filius noster Rogerus abbas Deruensis monasterii pro altari uille que dicitur Arneius quod uidelicet de iure ecclesie sue esse perhibebat aduersus Petrum Beati Stephani canonicum qui ipsum altare iniuste possidebat adsistentibus Cathalaunensis ecclesie personis in nostra presentia inditium subiit et idem altare canonico iuditio Deruensis ecclesia recepit Ne ergo super hoc Deruensis ecclesia ulterius aliqua inquietudinis molestia fatigetur ex tenore ipsius iudicii prefatum altare presentis nostre assertionis munimento ipsi ecclesie inrefragabiliter iure perpetuo possidendum firmamus saluo per omnia iure pontificali Huic autem nostre constitutionis edicto si quis quolibet malignitatis ausu obuiare presumpserit donec satisfaciat spiritus sancti iuditio per nostri officii ministerium a presenti fidelium communione semotus in futurum eterno sanctorum consortio alienus existat