Charter Document - 05940145

Charter Document - 05940145


Charter Number: 05940145
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1095 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte trinitatis Ego Rogerus gratia Dei Deruensis notifico omnibus ecclesia matris filiis quod Andreas comes ex petitione nostra mansum alodii sui apud Dreiam cum appenditiis suis in pratis in terris cultibilibus pro remedio anime sue et patrum suorum Deo et Sancto Berchario dedit et insuper ad eius largitionis corroborationem seruum suum nomine Dudonem in eodem manso manentem nobis manumisit Cuius rei testes utriusque partis adsignauimus ut quod ecclesia nostre donatum est libere et sine omni successorum inquietudine possideamus Ex parte Andree comitis S Aldini capellani eius S Erlebaudi de Donum S Letaudi monachi S item Erlebaudi S Giroldi prepositi S Teboldi fratris eius S Girberti uillici S Hatonis S Macelini S Deiamici S Rainardi decani