Charter Document - 05940143

Charter Document - 05940143


Charter Number: 05940143
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1095 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Rogerus Dei misericordia abbas monasterii Deruensis notum esse cupio nostris fidelibus tam presentibus quam futuris quod quidam miles Vuido nomine Wahecortis diuino respectu tactus donauit Deo et sanctis eius Petrus et Paulo Sanctoque Berchario quicquid apud Cleias uel apud Sanctum Remigium Bosimontis iure hereditario possidebat in terris scilicet siluis aquarumque decursibus Et hoc cum laude uxoris sue fratrumque suorum ceterorumque amicorum Nomina testium quorum presentia hoc factum est S Vuidonis qui hoc dedit S Rogeri abbatis S Tebaldi fratris eius S Iocelini monachi S Vuidonis de Cherma S Giroldi monachi S Vuidonis de Marceio S Arnulfi clerici S Vuarneri S Girberti uillici S Macelini S Milonis fratris eius