Charter Document - 05940142
Charter Number: | 05940142 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1115 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Guilelmus Dei gratia episcopus Katalaunensi Vniuersis sancte Dei ecclesia filiis notificatum esse uolumus quod Rogerus abbas Deruensis ad nos ueniens largitatis nostre munificentiam super ecclesiam Sancti Laurentii et Sancti Martini Malignicortis rogauerit Quam ecclesiam quia quondam sui iuris dicebat fuisse sed maligna peruasione sicut et alias multas perdidisse iusta petitione et humili supplicatione deuictus concessi ei cum omnibus pertinentiis ad ea Et ne aliqua oblitteretur successorum neglegentia fidelium qui interfuerunt nomina subiecta sunt S Guilelmi episcopi S Rogeri thesaurii S Odonis archidiaconi S Stephani magistri S Odonis archidiaconi S Raineri magistri S Odonis archidiaconi S Rainoldi cancellarii S Helberti archidiaconi Actum Kathalaunis anno uerbi incarnati MCXV indictione viii