Charter Document - 05940141

Charter Document - 05940141


Charter Number: 05940141
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Ego Rogerus gratia Dei Deruensis abbas Notum facio omnibus fidelibus quod Airardus Breonensis comes apud Auennacum graui infirmitate correptus ad extrema peruenit et comitem Barrensem Milonem fratrem suum ut apud nos humaretur rogauit et quid pro anima sua ecclesia nostre largiretur in eo deposuit Quo defuncto et a nobis ex difficultate et prolixitate uie cum grandi labore ad nos usque conducto et honorifice sepulto frater eius fratris anime consulens et petitionis recordans cum Breonensibus optimatibus consilium habuit quorum consensu concessione etiam et laude Walteri nepotis sui filii Airardi defuncti comitis cuius aduocatus factus est consuetudines que apud Dreiam Breonensi comitatui debebantur sub assignatorum testium presentia ecclesia nostre in perpetuum indulsit Huius rei testes sunt ex parte Breonensium S Milonis comitis S Achardi de Droennai S Vuidonis filii eius S Wiardi prepositi S Arnulfi Risnellensis S Alferi S Vuidonis pincerne S Airardi fratris eius S Hugonis Suessionensis S Neuelonis uicecomitis S Vuidonis Molismensis abbatis S Milonis Reuersati S Vuidonis Vuangionisriui S Arnulfi Risnellensis S Alferi S Vuidonis pincerne S Rainoldi Rufi S Girberti uillici S Ingelberti S Macelini