Charter Document - 05940140
Charter Number: | 05940140 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1095 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Rogerus gratia Dei abbas ecclesia Deruensis cunctaque congregatio eius Notum esse uolumus generationi tam presentis etatis quam future quod homines Sancti Petri in comitatu Trecassino ultra Albam Angelmaro militi a nobis commissos esse eo tenore ut dimidium omnium consuetudinum uel iustitiarum ipse habeat reliquum uero in parte nostra cedat Hoc igitur ideo sibi soli tantummodo commisimus ut dum aduiueret eos gratia fraternitatis et dilectionis nostre a raptorum inquietudine custodia et custodiendo orationum et beneficiorum nostrorum particeps fiat S Stephani prioris S Sauarini filii Hatonis S Letaudi prepositi S Girberti uillici S Vualteri monachi S Albrici cubicularii S item Vualteri monachi S Tebaudi filii Herberti S Iocelini monachi S Hilduini monachi