Charter Document - 05940137
| Charter Number: | 05940137 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1115 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Ego Philippus gratia Dei Trecensis episcopus notum facio omnibus sancte matris ecclesiis quod Rogerus abbas Deruensis cum aliquantis fratribus eiudem loci ad nos ueniens gratiam nostram super ecclesiam Sancte Marie apud Longam Villam implorauit et impetrauit Dedimus ergo ei pro remedio anime nostre altare et omnia ad eum pertinentia saluis episcopalibus consuetudinibus siue que ab eadem ecclesia libere iam possidebantur siue que a laicis uel quibuslibet ea iniuste tenentibus uel sponte dimitterentur uel auctoritate ecclesiastica extorquerentur S Philippi episcopi qui hoc donum dedit S Manasse archidiaconi S Letaudi monachi S Galteri de Fusciaco S Odonis monachi S Lanberti decani S Petri clerici S Girberti uillici
