Charter Document - 05940136

Charter Document - 05940136


Charter Number: 05940136
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1115
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Philippus gratia Dei Trecensis episcopus notum fieri uolo tam futuris quam presentibus quod ego perpetuo iure habendum concede quicquid pertinet ad presbiteratum tam Belforti quam Villareti fratribus in monasterio Deruensi in honore Beati Petri et Sancti Bercharii constructo Deo seruientibus Preterea quicquid de manibus laicorum quod ad easdam ecclesias pertineat siue iam eripui siue adhuc eripiam eisdem fratribus integre et inuiolabiliter possidere concede saluis tamen in omnibus his iustitiis et consuetudinibus nostris Hoc autem non ante possidendum eis contrado quam presbiter ille qui modo parochias illas tenet Rainaldus nomine eas dimiserit Hanc ergo concessionem in presentia et sub testimonio Simonis archidiaconi et Lanberti decani necnon Galteri de Fusciaco factam esse nulli dubium sit