Charter Document - 05940135
| Charter Number: | 05940135 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1115 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Ego Philippus gratia Dei sancte Trecassine sedis episcopus notifico presentibus et futuris matris ecclesia filiis quod reuerendus abbas Rogerus fratresque monasterii Sancti Bercharii nos adierunt largitatis nostre gratiam super beneficia que habebamus in ecclesia Beati Petri apud Summam Vigeram petierunt et impetrauerunt Concessimus itaque eis pro remedio anime nostre et ut anniuersarium nostrum ab eisdem fratribus agatur oblationes ex toto decimas electionem sacerdotis et omnia beneficia ad eandem ecclesiam pertinencia quecumque a laicis extorseramus uel extorquere possemus excepto cantuario Quicquid beneficii ecclesia cantuario superfuerit eis concedimus In ecclesia etiam Beate Marie apud eandem uillam terciam partem oblationum terciam quoque partem minoris decime tertiam nichilominus maioris eis concedimus si eam a laicorum manibus expedire possemus Actum est hoc Trecis iii idus Marcii anno ab incarnatione Domini Millesimo Centesimo XV indictione viii regnante Luchdouico rege Francorum Huic dono interfuerunt testes Simon archidiaconus Iocelmus archidiaconus Odo cantor Fulco cancellarius Goffredus decanus Galterus de Fusseio Ex parte monachorum Galterus Odo Tebaldus monachi Lambertus decanus Petrus clericus Ansellus et Engelbaudus laici
