Charter Document - 05940134

Charter Document - 05940134


Charter Number: 05940134
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1114
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Quoniam ea que minus memorie commendantur quasi quadam ingenti sollertis facilitate litteris retinentur Ego Hugo comes Campanie Notifico tam presentibus quam futuris sancte Dei ecclesia fidelibus qualiter ut credo nutu diuino animatus ecclesiam Deruensem in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharis martiri fundatam multis uero tribulationibus oppressam ad pristinam libertatem reduxerim quibus ue donis pro remedio anime mee predecessorumque meorum res ipsius ampliauerim Vualterus comes Breonensis eandem ecclesiam tempore patris mei Teodebaldi comitis quibuscumque modis poterat deuastabat hominibus illius multa mala in rogabat bona eorum diripiebat pene omnia licet iniuste sibi usurpabat Quam in iusticiam pater meus motus precibus abbatis Brunonis et monachorum eius iusta examinatione compressit quasdam tamen consuetudines in terra sanctorum iam de nominatorum predicto comiti successoribusque eius quamquam iniuste denominauit eo tamen tenore ut his centenus ab omni iniusta exactione cessare cetera ab incursione hostium defenderet Quod factum et in presentia eiusdem comitis litteris confirmatum isdem comes Breonensis cum uxore et filii laudauit et quandiu uixit fideliter tenuit Mortuo itaque patre meo et eodem comite Gualtero Airardus filius eius quod instituerat pater meus disrupit res eiusdem ecclesia cepit diripere uillas incendere et patre deterior a quibus pater meus patrem illius cessare coegerat ab hominibus sanctorum omnia exigebat Monachi ergo cum abbate suo Nochero malitiam eius non ferentes me adierunt et ut desolationi ecclesia subuenirem satis humiliter orauerunt Ego comitem Breonensem ut ab iniusta exactione cessaret ammonui recusantem uero bellis et obsidionibus constrictum cessare coegi et quicquid a patribus nostris super hac re institutum fuerat cum iuramento tenere feci sicque pacem ecclesia reddidi In comitatu Rosnacensi quadam uilla eiusdem ecclesia nomine Braus sita erat quam ait a quibusdam qui se aduocatos dicebant iniusta exactione liberam reddere rogatus a domno Rogero abbate et ceteris fratribus a loco in quo erat in eo quo nunc est deportari feci atque ita ab incursantia liberam reddidi ut nullus preter me siue prepositus siue ministerialis aliquid ab ea exigat exceptis xii denariis de uno quoque manso quos kalendas Octobris michi persoluendos constitui qui si predicto die soluti non fuerint usque in octauum diem accipientur sine occasione alicuius tortitudinis Dedi quoque eidem ecclesia sanctorum terram quandam Magnant dictam sicut diuiditur suo fine uicinitatemque pascue inter homines eiusdem ecclesia et Vuasciacenses in commune antiquitus habitam sed immo citiis postea diuisam sicut in caras eiusdem ecclesia habetur communem studui reddere Dedi etiam mulierem quandam nomine Rohildem cum filiis suis coram Hugone Bardulfo Dedi et aliam Odam nomine sub multorum testimonio Dedi in omnibus siluis meis porcorum suorum pasnatum atque ad necessaria officinarum suarum et ad ardendum omnem lignorum materiem in silua Vuasciacensi Pertensi Barrensi et in ceteris omnibus Concessi quoque eisdem fratribus et eorum famulis de prebenda ecclesia uiuentibus in omni terra mea ad mercatum uel ad nundinas emere atque uendere sine uenticione Dedi etiam apud Vuasciacum terram Alardi et Hiteburgis cum consuetudinibus et reditibus ad eam pertinentibus Apud Barrum Rodulfus comes eidem ecclesia consuetudinem quandam quam abram uocant ex proprio uino dedit quod pater meus ei succedens factum laudauit uinatumque uinearum quas tunc ibi habebant uel habituri essent eidem dono addidit Que omnia ego confirmans rogatum quoque carro peiorum eorum illis concessi et uineas eorum ab omni banno liberis esse feci Ibi etiam apud Barrum partem terre que uulgo area dicitur causa edificande domus eisdem fratribus donaui Aream quoque et domum et habitatorem domus cum curte et omnibus appenditiis eius ab omni seruitute et consuetudine liberam esse institui Dedi etiam Deo et sanctis eius Petro et Paulo Sanctoque Berchario in nundinibus Barrensibus omnes reditus quos uentas uocant equorum ceterorumque animalium que ibi uendentur ab illo die quo nundines deliberate fuerint usque ad ilium diem quo Pertusiacium accipietur Abbas iam dictus Rogerus cum apud Sanctum Iacobum ire uoluissem cum quibusdam suis fratribus ad me uenit comitem Andream presente me ut feminam quandam Elisabet nomine sibi daret rogauit quod facere posse se sine assensu meo eo quod de feodo meo esset omnino negauit Ego ut eam daret concessi et donauit Et tam sibi quam ceteris omnibus concessi ut si aliquis de hominibus meis deinceps aliquam donationem fieri uellet eidem ecclesia siue aliis ecclesiis in terra mea constitutis ex rebus ad feodum meum pertinentibus absoluta libertate daretur et a monachis libere susciperetur Preterea concessi eis ut si quis ex hominibus eorum feminam meam habens siue non habens in terra mea mortuus fuerit pars hominis defuncti ex censu quem habuerit ab illis illorumque ministerialibus absque calumpnia accipiatur Apud Sparnacum me existente quidam frater eorum nomine Tebaldus me adiit remissionem super consuetudines quas Vulcenienses qui in terra sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercarii commorantur debebant petiit quod ego pro remedio anime mee et fratrum dilectione annui et ut nichil ab eis ultra exigeretur precepi Consuetudines autem quas debebant hea sunt Ad festum Sancti Remigii auenam et quatuor denarios et obolum et uaccam ad curiam Sparnacensem et gallinam omni die quo uenirem Sparnacum et exercitum quo ire uellem et carropera bouorum quantum singuli ualerent ad castrum reficiendum et ad idem opus de singulis domibus homines singulos Hec ego omnia fratribus Deruensis monasterii concessi et ne irritum fieret aliquando scriptis annotari precepi cum testibus qui interfuerunt huic donationi Hec itaque eis perpetualiter habenda denominaui ita uidelicet ut Dei clementia pro salute mea et pro remedio predecessorum meorum assidue ibi exoretur et post mortem meam anniuersaria dies obitus mei perpetualiter agatur Apud Trecas etiam Airicum de Puteo hospitem eorum fratribus eisdem cum domo sua liberum concessi et tam eum quam omnes post eum in eodem loco commorantes ad seruitium et ad hospitium monachorum libertate donaui et eos deinceps ab omni nostro seruitio et consuetudine absolui Hec omnia ego Hugo comes Campanie Trecis sigillo mee auctoritatis confirmaui et idoneos testes qui interfuerunt subscribi feci anno ab incarnatione Domini MCXIIII nonarum Maiarum die quinto Regnante gloriosissimo rege Lucdouuico S Drogonis archidiaconi S Pagani de Verzei S Iocelini archidiaconi S Sauarici de Trecis S Rainardi capellani S Falconis prepositi S Vuidonis Vuangionisriuo S Rogeri abbatis S Milonis de Barro super Sequanna S Letaudi prepositi S Alberti Fortis de Vitreiaco S Odonis monachi S Girberti uillici S Anselli S Girardi