Charter Document - 05940133

Charter Document - 05940133


Charter Number: 05940133
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1114
Date type: Internal, Calendar, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Philippus Dei gratia Trecensis ecclesia episcopus Notifico tam presentibus quam futuris altare sancti Remigii Sigifontis a comite Breniensis quod contra ius ecclesiasticum tenebat mihi redditum ecclesie Sancti Bercharii cuius iuris antiquitus fuerat sed uiolentia ciuiusdam mei predecessoris iniuste sibi ablatum prefate ecclesia cuius iuris erat uti ius exigebat me restituisse Quidam uero casatus comitis Breniensis nomine Ingelbertus dicens se habere in casamento illud altare inde conquestus est cui diem determinaui ad causam diffiniendam super illo altari utrum sui iuris esset sicut adserebat Die uero determinato ego et abbas Rogerus in causam uenimus Miles autem in causam defecit Postquam in manu mea illud altare habui liberum et absolutum ab omni calumpnia saluo iure et consuetudinibus Trecensis ecclesia prefate ecclesia cuius iuris antiquitus fuerat et esse debebat reddidi Et ut donum meum ratum esset caltari utrum sui iuris esset sicut adserebat Die uero determinato ego et marum ecclesia Sancte Marie de Summauera quod ad feodum prefati comitis adtinebat qui timens periculum anime sue mihi reddidit quicquid de ecclesiis iniuste obtinebat eidem ecclesia Sancti Bercharii contuli Si quis autem quod absit huic carte contradicere uoluerit a sinu matris ecclesia excludatur et anathematis gladio feriatur Hoc autem donum sui adstipulatione testimonii confirmant Rainaldus Trecensis ecclesia prepositus et archidiaconi Iocelinus Drogo Petrus Simon Necnon alii domini hoc testantur Odo cantor Goffridus decanus Fulco Ex parte abbatis Gauterus et Odo monachi Lambertus decanus Ingelbodus sacerdos Et Petrus clericus Girbertus et Paganus et Macelinus laici Hoc autem factum est xvii kalendas Septembris ab incarnatione Domini anno MCXIIII Ludouuico rege Francie regnante