Charter Document - 05940131

Charter Document - 05940131


Charter Number: 05940131
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1108 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis tradimus memorie donum quod dedit Teodericus Villarensis sanctis apostolis Petro et Paulo Sanctoque martiri Berchario ad locum Sancte Marie Perte Scilicet terram quam habebat apud Sapiniacicurtem Vnam olcam et unum pratum indominicatum et alias terre quas participabat cum consanguineis et uicinis suis consilio et laude filiorum suorum qui eum infirmum procurauerunt eo scilicet pacto ut fratres habitantes Pertam anniuersarium eius singulis annis celebrarent Factum est autem donum hoc apud Pertam v kalendas lanuarii regnante Lucdouuico rege in Francia Testes qui interfuerunt hii sunt S Vuarini monachi S Richardi S Vuarini S Bauduini monachi S Girardi S Arnulfi S Rogeri monachi S Tebaudi S Odonis S Constantii monachi S Oheri S Teoderici S Giroldi clerici S Bertranni