Charter Document - 05940129
| Charter Number: | 05940129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1095 - 1129 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Rodulfus miles gratia Dei conpunctus trado Deo sanctisque eius Petro et Paulo Sanctoque Berchario pro salute anime mee et parentum meorum medietatem furni Perte quam in feodo ex domno Odone habebam cum laude ipsius atque Vuidonis Mediolani domni sui matrisque eius Helisabet cum laude etiam uxoris mee filiorumque meorum ac ceterorum amicorum Addo etiam huic dono quicquid alodii apud Blesiacum uicum iure hereditario possidebam in pratis siluis terris cultis et incultis ea conuentione ut post mortem meam corpus meum uxorisque mee ad ecclesiam supradictorum sanctorum deferantur ibique monumento tradantur Et ut hoc donum firmum inconuulsumque permaneat subscribimus nomina uirorum qui interfuerunt S Vuidonis Mediolani S Dodonis filii Rodulfi S Elisabet matris eius S Vuidonis fratris Dodonis S Odonis Mediolani S Hugonis nepotis Rodulfi S Ansuardi prepositi S Petri fratris eius S Enmalrici prepositi S Vuarini monachi S Rodulfi qui hoc dedit S Constantii presbiteri S Gersendis uxoris eius S Seiberti Pertas
