Charter Document - 05940127
| Charter Number: | 05940127 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1095 - 1129 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam quod minus noticie traditur quoad quodam uelamine obliuionis tegitur ego Rogerus gratia Dei abbas monasterii Deruensis notifico tam presentibus quam futuris fidelibus quod quidam miles Milo nomine cum laude uxoris sue unicique filii dedit Deo sanctisque eius Petro et Paulo Sanctoque martin Berchario partem alodii sui quod apud Blesiacum uicum iure hereditario possidebat in siluis pratis terris cultis et incultis ea conuentione ut post uite terminum ad ecclesiam supradictorum sanctorum uel in ecclesia Sanctas Marie Perte corpus suum uxorisque sue tumulandum deferatur Nomina uirorum quorum testimonio firmatum est hoc donum S Rogeri abbatis S Waited decani S Milonis qui hoc dedit S Warini monachi S Richardi militis S Odonis monachi S Girardi filii eis S Girberti uillici S Alberti militis S Vualteri S Girardi cementarii
