Charter Document - 05940125
Charter Number: | 05940125 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1095 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte trinitatis Ego Milo cum coniuge mea memor dominice ammonitionis Si uis perfectus esse da pauperibus que habes et sequere me baiulando crucem eius proficiscens Iherosolimam trado predium meum in Donno Martino cum omnibus appenditiis suis Sancto Petro Sanctoque martiri Berchario ea conditione ut ad presens dimidium teneat ecclesia et aliud coniunx mea et post mortem eius totum ex integro teneat Preterea semper habendum concedo seruientem unum Vualterum cum mansione sua Et Grimaudum post mortem meam ita ut singulis annis pro reditibus suis persoluat duos solidos in festiuitate Sancti Bercharii ipse et heredes retento ministerio Quod si reuersus fuero tenebo in uita mea et post mortem meam nichilominus possidebit illud predicta ecclesia Si autem filium legalem habuero pro alodio predicto reddat centum solidos et ad suam redeat si uoluerit hereditatem Quod si moritur idem filius uel successor meus sine filio semper predium redeat ad ecclesiam Vxor autem mea de sua parte scilicet medietate predii non habeat potestatem uendere aut impedire Sed si immineat paupertatis necessitas accepta prebenda concedat monasterio predium ex integro Insuper autem nulla persona aduocaturam reclamet Et patris et matris mee celebretur dies anniuersarius a monachis et fratribus Cuius rei testes hi sunt S domni abbatis Rogeri S Nocheri monachi S Simonis laici S Gregorii monachi S Humberti laici S Letaudi monachi S Pagani clerici S Anscheri monachi S Lebaldi militis S Vuidonis presbiteri S Vuidonis militis S Vualteri de Villa S Hugonis Vallis S Rainoldi