Charter Document - 05940124
Charter Number: | 05940124 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Paschalis episcopus seruus seruorum Dei uenerabili fratri et coepiscopo Philippe Kathalaunensi salutem et apostolicam benedictionem Cum neminem episcopum liceat canones ignorare multum miramur quod abbatem Sancti Bercharii ad ciuitate tue festiuitates cogendo non dubites inuitare Quod quam absurdum sit quamque officio tuo contrarium nemo dubiat qui nouit quod sacri canones etiam ad sinodum abbates cogi prohibeant Clericum quoque alterius uel monachum ab aliquo suscipi quomodo sanctorum patrum sanctiones inhibeant fraternitati tuas ignotum esse non credimus Quod te de monachis prefati abbatis facere non sine admiratione audiuimus Presentium igitur auctoritate dilectioni tue precipimus ne prefatum abbatem ad festiuitates tuas ire cogas neue monachos eius contra eum suscipias