Charter Document - 05940123

Charter Document - 05940123


Charter Number: 05940123
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Paschalis Episcopus Seruus Seruorum Dei Dilecto Filio Rogerio Monasterii Sancti Berkarii Abbati Eiusque Successoribus Regulariter Substituendis in Posterum Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum Tuis igitur fill in Christo karissime precibus annuentes presentis decreti stabilitate sanccimus ut monasterium uestrum ab omnium personarum molestiis liberum perseueret quatinus sancte religionis cultores Deo inibi quiete deseruire ualeant et apostolica auctoritate muniti iugiter in Christi laude consistant Sub inuiolabili enim tuitione et defensione apostolici priuilegii omnes ipsius monasterii facultates esse censemus omnia que uel a predecessoribus nostris ei indulta uel a regibus concessa uel piis fidelium uotis oblata iuste et legaliter tenet uel in posterum iuste et legaliter adquisierit statuentes ei iure perpetuo possidenda Et ut nemo secularium nemo ecclesiasticorum cogat te uel successores tuos seculari curie interesse presenti auctoritate decernimus Illud quoque precipue obseruare cupimus quod sacrum Calcidonense concilium de quiete statuit monachorum ut scilicet orationibus et silentio uacare ualeant Cumque sacrorum canonum scita abbates etiam ad sinodum nisi ob causam fidei cogi non sinant ne tu uel sucessores tui ab aliquo episcopo monasterii uestri sollempnitates relinquere et urbanis quod absit interesse cogamini omnimodis prohibemus Raptores autem et inuasores possessionum monasterii uestri ut a tanto sacrilegio abstineant apostolica auctoritate precipimus Si quis uero hunc nostri priuilegii tenorem temerario ausu infringere uoluerit secundo tercioue commonitus si non emendauerit a liminibus sancte Dei ecclesie arceri se sciat et a corpore domini nostri Ihesu Christi apostolica auctoritate se remoueri cognoscat Scriptum per manum Petri notarii regionari et scriniari sacri palatii Ego Paschalis episcopus apostolice ecclesia SS Ego Albertus indignus cardinalis tituli Sancte Sauinse SS Ego Augustinus indignus cardinalis sanctorum iiii coronatorum SS Benevalete Datum Lateranis iii idus Aprilis indictione viii per manum Lanfranci scriptoris palatii anno dominice incarnationis MC pontificatus autem domni Paschalis secundi pape anno primo