Charter Document - 05940122
Charter Number: | 05940122 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1050 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Bruno in Dei nomine abbas notum esse uolo uniuersis presentibus et futuris quia quidam miles Vualo nomine adiit presentiam nostram humiliter petens ut ex bono illius accipientes concederemus ei unam terram Sancti Petri sitam in comitatu Studunensium apud uilla ubi dicitur ad Sanctum Iohannem Vnde consilio habito cum fratribus seu fidelibus nostris accepimus ab eo uiginti solidos denariorum et dedimus ei uxorique eius Tebergie cum uno herede ipsam terram ea conuentione ut omni anno die festiuitatis Sancti Lupentii persoluant nobis in censu duos solidos denariorum Que si neglexerint eo die soluere in crastinum iustificabuntur sua lege Si autem pro neglegentia census iustificari noluerint legemque soluere uel de precari terram nostram recipiemus Et hec conuentio ut stabilis et inconuulsa permaneat has fecimus litteras nostris et fratrum nostrorum manibus roboratas S domni abbatis Brunons S Alberti S Constantii S Hecelini S Deodati S Rodulfi S Hairici S Hingonis S Tecelini S Rodulfi S item Hingonis S Rainoldi S Nocheri S Goberti S Haimonis S Vuidonis S Nocheri S Vualteri S Neuelonis S Albrici S Girberti S Bencelini S Hugonis S Calonis S Milonis S Rodulfi S Vualteri S Gisleberti