Charter Document - 05940121

Charter Document - 05940121


Charter Number: 05940121
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1089 - 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte trinitatis Ego Dudo gratia Dei abbas ecclesia Sancti Bercharii notifico omnibus fidelibus quod Odo Trecassinus comes deuote ad nos uenit medietatem molendini quem apud Vuasseacum habebat rogatu Bosonis filii Albrade que de eadem medietate idem comes feodauerat Deo et sanctis eius in presentia nostra cum uoluntate et laude Adelaidis matris sue obtulit hac lege ut unus monachorum nostrorum ecclesia beate Dei genitricis Marie deseruiens de donata medietate molendi uiueret qui Dei clementiam tam pro ipso comite quam pro matre et ceteris predecessoribus suis assidue inibi exoraret Quod ut melius roboraret postquam donum ipsum altari nostro imposuit per manus ministrorum suorum prefate Vuasseacensi ecclesia offerendum iure perpetuo delegauit Huius rei testes subter assignauimus ut et ecclesia nostra data sibi firmiter possideat et futurorum calumpnia si aliqua fuerit infirmetur et pereat S Odonis comitis qui hoc donum dedit S Vlrici dapiferi eius S Teboldi matricularii S Gundulfi prepositi eius S Hepelini S Ramberti uillici eius S Vuarini filii eius S Bonini S Pagani filii eius S Engelgeri