Charter Document - 05940120
| Charter Number: | 05940120 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1085 - 1090 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Dudo Dei gratia Deruensis abbas Notum uolo fieri tam presentibus quam futuris quod inspirante Deo Petrus et Rampo fratres monasterium nostrum adierunt et quicquid apud Cleias uel in molendino Blunchoniscurtis iure hereditario habebant Deo et sanctis eius Petro et Paulo Sanctoque Berchario pro remedio animarum suarum parentumque suorum dederunt Donatione autem facta hoc a nobis petierunt ut anathemate feriretur quisquis hoc quod dederunt a dominio ecclesia auferre conaretur Quorum petitionibus libenter adsensum prebuimus et sub anathemate datorem abbatem et accipientem coram testibus interdiximus S Dudonis abbatis S Petri qui hoc dedit S Vualteri prioris S Ramponis fratris eius S Letaudi monachi S Gundulfi S Vualdini monachi S Romeri S Girardi Grossi S Seiardi S Hepelini S Pagani filii eius
