Charter Document - 05940119

Charter Document - 05940119


Charter Number: 05940119
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1085 - 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Dudo gratia Dei abbas Deruensis ecclesia notifico generationi tam presenti quam future contentionem que erat inter parochiam Malignicortis et Hatoniscortis de decimis earum taliter a nobis terminatam esse Ministralis etenim Malignicortis in omnibus alodiis seniorum Hatoniscortis decimam accipebat quod senioribus ualde contrarium erat et inde contentio exorta fuerat Quam uolens terminare cum consensu episcopi Rogeri et Odonis archidiaconi per decanum Hugonem et per homines ipsarum parochiarum Vuasciaci etiam uille ita ad concordiam reduxi ut ministralis cortis Malignicortis terrarum nostrarum que sunt infra Ronan fluuium si aliquis de parochianis Malignicortis eas incoluerit totum accipiat Si uero aliquis de parochia Hatoniscortis eas incoluerit medietatem ministralis Malignicortis accipiet Similiter earum terrarum que sunt ultra Ronam senior Hatoniscortis sequetur alodium suum si parochianus eius uille incoluerit illud Quod si homo de parochia Malignicortis incoluerit pacto quo dictum est accipiet medietatem Nomina autem testium qui huic conuentioni adstipulantur subnotata sunt S Dudonis abbatis S Hugonis decani S Vuarneri monachi S Rainboldi presbiteri S Seiardi monachi S Hatonis S Hepelini S Huncberti Merula S Huncberti S Milonis de Lino S Constantii S Rugrini S Iohannis S Isembardi