Charter Document - 05940118

Charter Document - 05940118


Charter Number: 05940118
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1088
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Dudo gratia Dei abbas Deruensis monasterii quod construxit gloriosus martir Bercharius in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli notifico omnibus fidelibus quod tempore predecessoris nostri bone memorie Brunonis quidam miles Hugo nomine ecclesia nostre societatem petiit et accepit et de alodio suo apud Hauncortem ecclesiam nostram se hereditaturum promisit Postea nostro iam tempore idem Hugo a Belfortensibus captus et uulneratus per fraternitatem que inter nos et eum erat nobis mandauit ut ei subueniremus ut eum redimeremus et in monachum ordinaremus Quo a nobis redempto et monachizato alodium de Hauncorte aliquanto tempore libere et quiete tenuimus donec Petrus nepos eiusdem Hugonis et Odo ipsius Petri filie maritus ad nos uenerunt et super alodio ipso ecclesia nostre munificentiam implorauerunt Nos autem quia ecclesia nostra in perturbatione erat et multis indigebamus consilio fratrum nostrorum acceptis ab eis uiginti libris alodio ipso eos tantum sine ulla scilicet successorum eorum hereditate inuestiuimus retentis nobis in argumentum huius conuentionis uno seruo una ancilla uno manso et aliqua parte ecclesie eiusdem uille Huius conuentionis testes idonei hii sunt S domni abbatis Dudonis S Odonis comitis S Gualteri prioris S Vlrici dapiferi S Haimonis monachi S Herladi prepositi S Anselli monachi S Ioffridi iunioris S Letaudi monachi S Petri de Arzilleriis S Girberti uillici S Odonis generi eius S Girardi Grossi S Hepelini S Pagani filii eius Actum Deruo monasterio anno uerbi incarnati MLXXXVIII indictione xi agente in regno Francorum Philippo filio Henrici episcopo Trecorum Philippo