Charter Document - 05940117

Charter Document - 05940117


Charter Number: 05940117
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1085 - 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte trinitatis Ego Dudo per Dei gratiam Deruensis monasterii abbas Notum esse uolumus quod Vuido de Sufflanna petierit a nobis et a fratribus nostris societatem et confraternitatem nostram et quosdam reditus quos terragios uocant et partem de cimarum que omnia pater suus Arnulfus quondam tenuerat Siluestri uico Ipse ergo pro deuotione sua octo libras denariorum persoluens tam sibi quam uxori sue Hildegardi tempore uite eorum excepta omni heredum successione predicte res obtinuit ea conuentione ut eis gratuitam sepulturam exiberemus et qui ex eis alterum superuixerit et confraternitatem et predicte res obtineat et post decessum utrorumque absque calumpnia heredum eorum res suas ecclesia nostra recipiat Et ut he conuentiones firme permaneant litteras eis sub cirographo dedimus testibus his S Walteri monachi S Girardi Grossi S Haimonis monachi S Huncberti S Tebaldi monachi S Anscheri S Nocheri monachi S Hepelini S Vuidonis monachi S Baudrici S Waldini monachi