Charter Document - 05940115
| Charter Number: | 05940115 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1075 - 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus presentibus et futuris quod Herbertus presbiter de Guascognia redimens matrem et sororem suam cum filiis a seruitute donauit Erlebaudo cuius erant xxxi solidos Deinde subiugauit eas Sancti Petri dominio in perpetuum Testes uero sunt hii Rodulfus de Tors qui propter hoc habuit xv solidos Item Fredericus miles de Braibannio Fratres etiam ipsius Rodulfi cum sorore sua laudauerunt qui propter hoc habuerunt xii denarios Laudante matre sua Aluuide nonna que propter hoc habuit duos pisces et uxor sua id est Rodulfi de Tors habuit xii denarios Testibus his qui hoc audierunt et uiderunt S Erlebaudi S Abraham filii loram S item Erlebaudi S Stephani filii Garnerii S Lanberti Belotini S Vuiardi fratris eius S Henrici maioris S Hunberti parui S Tebaldi cocci
