Charter Document - 05940114

Charter Document - 05940114


Charter Number: 05940114
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Ego Bruno abbas notissimum uolo fieri presentibus atque futuris quod Vuiterus prepositus Breonensis petiuit a nobis ut terre Sanctorum Petri et Bercharii que sunt in Atelanicorte daremus sibi et uxori eius Heluidi nomine uniquoque heredi qui de ilia processerit Quod nos ei concessimus consilio fratrum et fidelium nostrorum sub censu duodecim denariorum uno quoque anno ea conuentione ut si predicta Heluidis ante ipsum obierit nullumque heredem de se reliquerit Vuiterus solus eas possidebit si pro obitu eorum Sancto Petro reddere noluerit Et si forte aliam uxorem acceperit et de hac filios procreauerit nullus eorum inde hereditabit sed neque alia ulla coniunx quam duxerit propter ipsam Heluidem ibi partem habebit Nomina testium qui huic conuentioni adstipulantur S Brunonis abbatis S Vuiteri prepositi S Hingonis S Vuiteri uillici S Vuiteri S Huncberti S Nocheri S Tebaldi cocci