Charter Document - 05940113
Charter Number: | 05940113 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1075 - 1082 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Bruno gratia Dei abbas Deruensis cenobii memorie presentium et futurorum relinquere curaui qualiter furnus de Alta Villa in partes Sancti Petri deuenit Donnus Hugo episcopus Trecorum et frater eius Tebaldus filii Vuiteri de Meliano et Odo castellanus dum presentie Rogeri episcopi Cathalaunensis adessent ego Bruno Deruensis abbas cepi conqueri de multis tribulationibus nostris De quibus dum inter nos sermo uersaretur compassus predictus episcopus Hugo cum fratre suo et castellano tribulationibus nostris dederunt Sancto Petro et Sancto Berchario furnum de Alta Villa pari uoluntate consensu episcopi Rogeri ut a nobis et successoribus nostris per secula possideretur et ut eorum memoria apud nos in conspectu Dei haberetur Nomina testium huius rei hec sunt S Rogeri episcopi S Hincmari archidiaconi S Hugonis episcopi S Odonis archidiaconi S Tebaldi fratris eius S Vuarini cantoris S Brunonis abbatis S Rodulfi prepositi S Odonis castellani S Vulfodi S Vuidonis monachi S Ansoaldi S Haimonis monachi S Epelini laici