Charter Document - 05940112

Charter Document - 05940112


Charter Number: 05940112
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Bruno Sancti Bercharii seruus ad agnitionem omnium tam presentium quam futurorum uolumus ut ueniat conuentio que fuit habita inter donnum abbatem Milonem et Rainoldum militem Hie miles plurima beatorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii mancipiis faciebat mala Tandem Deo uolente compunctus adiit presentiam predicti patris et seniorum dicens se per aliquam conuentionem si laudare uellent ab omnibus quiesciturum Auferebat quippe Deo ac predictis sanctis Maligniacicortis ecclesia et cum aliis peruasoribus proclamabat partem cuiusdam silue ad mansum huius loci pertinentem quod uocatur lennonis uicus Volebat enim ut esset conuentio talis Ipse ad presens redderet Deo et sanctis ecclesiam et in future non faceret ipse uel aliquis ex suis heredibus de silua calumpniam si sibi et uxori eius cum obirent in hoc loco sepultura eis promitteretur et uxor eius unum seruum daret aut ancillam uel unum mansum in die sepulture sue Si uero ad tantam inopiam deuenissent ut non esset qui utrosque ad sepulturam deferret ab abbate aut a fratribus loci huius a x leugis ad sepulturam adportarentur Et ut filii sui ista laudarent consensu fideli petiit ut ex nostro ei aliquid daremus Et audientes nostri fratres et fideles laudauerunt fieri Quod et factum est et supra altare apostolorum positum Et ex bono sanctorum quinquaginta solidi dati sunt ei Hoc autem ut stabile maneat et ex predictis rebus nequis prauo ingenio aliud commutare ualeat his litteras firmauimus S domni abbatis Brunonis qui hanc conuentionem renouauit S Alberti S Constantii S Vualteri S Hingonis S Rodulfi S Vuiteri S Vuiteri S Tecelini S Vualteri S Nocheri S Rainoldi S Girberti