Charter Document - 05940111
Charter Number: | 05940111 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1050 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Bruno Dei misericordia abbas Notum uolumus fieri omnibus quod uenerit ad nos quidam uir nomine Malgerus petens ut ei daremus quasdam terre sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii Cuius petitionem fratribus et fidelibus nostris ostensa decreuerunt fieri perpendentes in ea esse aliquid utilitatis Terra quam rogabat est in Vulfmicorte et ad Villare et ad Morini Montem De quibus terris cum ecclesiis et mancipiis et ex omnibus que ibi habemus medietatem tradimus Et ab Normaricorte insimul usque ad fluuium Mosam de quibus proclamationem fecerimus et ostendere rectum poterimus unde nos poterit redimendo adiuuare omni faciens fidelitate accipiet inde similiter medietatem tam de ecclesiis quam de hominibus terris et incultis et cultis pratis siluis Concedimus ista sibi et uxori eius et filio eorum Bosoni tantum per conuentionem suprascripte medietatis et inde cum predictis heredibus ipse omni anno Sancti Bercharii festo xii denarios persoluet Si autem eo die non persoluerit in crastinum lege sua iustificabit Post mortem uero eorum trium recipiet ecclesia res suas Et ut hec nostra traditio fixa permaneat manibus nostris presentiumque testium roborauimus S domni abbatis Brunonis S Malgeri S Alberti monachi S Hugonis S Hingonis monachi S Tecelini S Deodati monachi S Vuigeri S Gisleberti S Girardi