Charter Document - 05940109
Charter Number: | 05940109 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Bruno Dei gratia abbas Notum esse uolo tam presentibus quam futuris sancte Dei ecclesia filiis quod quidam miles de Sancta Libaria Huncbertus nomine una cum duobus fratribus suis Vualtero scilicet atque Milone presentiam nostram adiit utque eum ad monachicum ordinem reciperem humiliter implorauit Cuius petitioni cum annuissemus dedit Deo sanctisque eius Petro et Paulo Sanctoque Berchario cum laude fratrum suorum alodium suum quod habebat apud Eschos terciam uero partem uicelicet omnis alodii quod ipsi fratres iure hereditario uidebantur possedisse quendam etiam rusticum Lantbertum nomine cum manso in quo habitabat Cui dono adstipulatores qui interfuerunt subsignauimus S domni abbatis Brunonis S Huncberti datoris S Haimonis monachi S Milonis fratris eius S Odelrici prioris S Vualteri fratris eius S Milonis de Venueriis S Raineri archidiaconi