Charter Document - 05940108

Charter Document - 05940108


Charter Number: 05940108
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1035 - 1049
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ego humilis Mainardus Auguste Trecorum pontifex ut ipse disposuit magnus et omnipotens rex presentibus et futuris notum esse cupimus quod uenerabilis comes Breonensium Gualterus cum matre sua Petronilla nomine ad nos uenit supplicans mansuetudini nostre ut cuidam altari quod ex me possidebat largiremus libertatem Est autem illud altare in quadam uilla Requiniace curtis ac in honore digni Deo martiris consecratum Leodegarii In quo etiam loco monachos sub iugo abbatis Sancti Petri et Sancti Bercharii manere iam constituit Et idcirco maxime libertatem poposcit ut inibi seruientes Deo nulla turbare posset inquietude Horum ergo petitionem quia Deo esse placitam credidimus suscipere dignum duximus et quod petiere cum fidelium nostrorum clericorum et laicorum consensu libenter concessimus ipsamque ecclesiam ab omni consuetudine liberam esse reddidimus salua tamen ordinatione pontificali eo tenore ut unoquoque anno in festiuitate sancti Leodegarii persoluant duos solidos michi successoribusque meis Quod siquis clericus aut laicus uiolare presumpserit diuina ultione perstratur obligationi subiaceat anathematis Que constitutio manibus est roborata nostris eamque roborandam tradidimus archidiaconis et clericis nostris Actum Trecorum ciuitate publice v kalendas Ianuarii regnante Henrico Francorum rege S Mainardi episcopi S Rodulfi archidiaconi S Raineri prepositi S Fromundi archidiaconi S Henrici presbiteri S Hugonis archidiaconi S Gisleberti presbiteri S Vuidonis archidiaconi S Otberti presbiteri S Odonis diaconi et decani S Herberti presbiteri S Vualteri diaconi S Alegregii presbiteri S Raineri subdiaconi S Rainaldi presbiteri S Vuarneri subdiaconi S Letaldi diaconi S Arnulfi subdiaconi