Charter Document - 05940105

Charter Document - 05940105


Charter Number: 05940105
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Prater Bruno Deruensis cenobii abbas fidelibus Christi eternam salutem Notum procuro fieri ubique quoniam miles quidam uenerabilis Vuermundus nomine presentiam nostram expetens implorauit ut terram quam in Torciacicurte habebamus in uice prestarie sibi concederemus Cuius postulationi ex consilio fratrum nostrorum eo tenore adquieuimus ut duobus eam iugeribus dotaret ueluti ex more antique fieri solet atque anno quoque in festiuitate Sancti Bercharii duos solidos inde persoluat ministro Sancti Bercharii Et si forte die ipso fuerit neglegens soluere in crastino per legem reddat Sub hac ergo sibi et filio suo Adam nomine et post istum uni heredi suo tradidimus ut his uita defunctis libere sine cuiuslibet infestatione ad locum nostrum in dominium reuertatur Vt autem hoc firmum permaneat nostro nomine cum fratrum nominibus subter descriptis roborauimus S Brunonis abbatis S Rodulfi S Hingonis S Rainaldi S Vuiteri S Haimonis S Gausberti S Tecelini S Herberti