Charter Document - 05940104

Charter Document - 05940104


Charter Number: 05940104
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Ego frater Bruno abbas Notum esse uolumus omnibus quod uenerunt ante presentiam nostram quidam homines Sancti Petri de uilla Escontia poscentes nos ut in dominio nostri et Sancti Petri detineremus eos et terram cum qua fuerant dati in beneficio cuidam militi nomine Bencelino Namque iam dictus miles sic amiserat hec omnia propter nimias tortitudines quas illis inferebat ut nullam ibi omni modo haberet recuperandi fiduciam Et propter hoc ipsi homines obtulerunt nobis de paupertaticula sua xx solidos ea conuentione ut ulterius nec ipsi Bencelino nec cuiquam militum traderentur in beneficio sed in Sancti Petri retinerentur dominio Quorum petitionem libenter suscipientes fecimus eis quod quesierunt a nobis et ad confirmandam rei ueritatem his litteris firmari iussimus S domni abbatis Brunonis S Vuiteri S Alberti S Nocheri S Hingonis S Anselli S Haimonis S Gutberti