Charter Document - 05940103
| Charter Number: | 05940103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1050 - 1085 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Ego Hugo anime mee prouidens et illud memorabile factum auunculi mei Drogonis mecum reuoluens qui Deo et eius principi apostolorum Petro beato quoque martiri Berchario partem suam medietatem scilicet ecclesia de Hadoniscorte tradiderat uel quia ipsius patris mei Rodulfi et ceterorum meorum antecessorum inibi corpora humata habentur statui etiam alteram partem eiusdem ecclesia mei iuris ea conuentione in uadium tradere ut si post obitum meum heres legalis deesset amicus Dei Bercharius heres adoptiuus esset Si autem filius legalis copule succedens quadraginta solidos pro conuadio monachis eiusdem loci redderet ipse eam sibi reciperet Quod si reddere nollet libera Sancto Petro cum Dei auxilio deinceps permaneret S domni abbatis Brunonis S Hugonis qui hoc dedit S Alberti S Odonis S Hingonis S Petri S Harieri S Raineri
