Charter Document - 05940102
| Charter Number: | 05940102 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1040 - 1085 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Ego Drogo pertractans morte quid post mortem sequeretur fideque credens tremendam iudicii discussionem disposui tradere Deo et sanctis eius Petro et Paulo necnon et Sancto martiri Berchario de rebus hereditaris mee pro remedio anime mee et antecessorum meorum quorum corpora ibi continentur ubi etiam et ipse me deprecatus sum consepeliri dedique ibi Deo seruientibus quandam meam ancillam Rantrudem nomine orans eos ut in ipsorum sancta me dignarentur recipere societate confisus inde et presens pariter et futurum me sumere auxilium Quibus cum gaudio annuentibus petitionibus meis dedi adhuc partem meam in uilla Hadoniscortis constitute Donaui autem eis ipsam ecclesia partem eo tenore ut omni tempore uite mee liceret mihi sub censu quatuor denariorum ea tenere sicque reciperent predictam ecclesiam cum defuncti confratris corpore Et ne aliqua eis a successoribus meis inde oriretur molestia has fieri iussi ex hoc litteras in testimonio ueritatis semper seruandas S Drogonis qui hoc fieri iussit S Hugonis S Vuarini cocci S Hilduini S Rauuini cocci S Giroldi S Constantini S Vuarini piscatoris S Iteri S Girardi S Herberti S Vuarini fratris eius S Alberti portar S Macelini
