Charter Document - 05940101

Charter Document - 05940101


Charter Number: 05940101
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Bruno gratia Dei abbas Notum esse uolumus omnibus tam presentibus quam futuris quoniam quidam honorabilis uir Vulfaudus nomine penitentia tactus peccatorum suorum monachus effectus est apud nos et tradidit Sancto Petro et Sancto Paulo Sanctoque Berchario partem hereditatis sue in uilla que Valentiniacus dicitur scilicet duo mansa cum terris adiacentibus quas nos Sortes uocamus Que cum diu quiete possedissemus post multos annos Boso quidam pronepos eius et heres inde et ex aliis quibusdam terris que similiter a predecessoribus eius Sancto Petro conlate fuerant hoc est insula una et prato quod Beliardis dicitur campo quoque uno quod a nomine possessoris Sancti Petri uocatur nobis molestiam intulit super quibusdam consuetudinibus quas exigebat ab hominibus qui inibi habitabant hoc est coruadam carroperum placitum et conuiuia Qui sepe a nobis interpellat ut saluti sue consulens ea que iniuste peruaserat dimitteret cum nullo modo adsensu tribueret precibus nostris tandem exoratus a fidelibus suis et ratione siue exenio uictus acceptum a nobis uiginti solidis denariorum dimisit Deo et predictis sanctis quicquid iniuste clamabat Quia uero a predecessoribus eius ea terra Sancto Petro conlata fuerat placuit nobis ut solum modo dimitteremus ei coruadam ex animalibus hominum qui possiderent terram illam ex aliis consuetudinibus nichil omnino addentes Et ne per succedentia annorum curricula ei aut cuiquam heredum eius hoc constitutum uiolare liceret aut fortassis factum obliuioni daretur ab utraque parte has inde litteras fieri placuit ad stabilimentum conuentionis et noticiam posteritatis S domni abbatis Brunonis S Anselli S Alberti S Vuarini S Deodati S Rainoldi S Hingonis S Hayieri S Goberti S Freheri S Hairici S Gulelmi S Blizonis S Vuidonis fratris eius