Charter Document - 05940100
| Charter Number: | 05940100 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1050 - 1085 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Nocherus quidam miles omnibus hominibus tam presentibus quam futuris cupio notam esse quandam conuentionem quam habui cum monachis Deruensis cenobii et loci eius abbate Brunono Veni ad misericordiam eorum reus existens in eos pro quibusdam malis que familie eorum intuleram et deprecatus sum ut preterita condonarent et me deinceps in societate sua reciperent At illi diuine iussioni assensum prebentes peticiones meas benigno susceperunt Et postquam sanctis apostolis Petro et Paulo Sanctoque Berchario eis presentibus iusticiam feci ut poposceram commissorum ueniam ab eis consequutus sum Quapropter amicorum usus consilio ad rependendum tantum mihi conlatum beneficium dedi predictis sanctis in eorum monachorum presentia omnem alodii mei partem quod est in uilla Ciresio nomine situm ea uidelicet ratione ut mihi illud liceret tenere in uita mea et post obitum meum cederet potestati eorum Et quia uidebar ex uxore mea non posse filios procreare omnem deinceps in predicto loco meam ubicumque sit tradidi hereditatem diffmitione facta si cum morerer nullum ex legitimo coniugio relinquerem successorem Quod si ipse uxorem meam morte precederem hac ratione uti placuit ut ea dum aduiueret meditatem possideret nec haberet potestatem quoquam transferendi illam ne post obitum eius eiusdem loci fratribus aliqua molestia gigneretur Et quia uisus sum ab abbate et loci fratribus aliquid eis contulisse hanc ab eis exegi remunerationem ut cum coniuge mea apud eos reciperer ad sepulturam Et ne aliquis tam in uita mea quam post obitum meum donationis huius contradictor existeret has litteras facere decreui quas matrem fratresque meos firmare feci S Nocheri militis S Donni abbatis Brunonis S Vualonis presbiteri S Hingonis monachi S Iohannis presbiteri S Vuiteri monachi S Vuidrici militis S Gozberti monachi S Riboldi uillici
