Charter Document - 05940099

Charter Document - 05940099


Charter Number: 05940099
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini omnipotentis Notum sit uniuersis quo ego Haiuuidis genere non ignobilis dum aliquando paterer maximum incommodum corporee infirmitatis timens etiam periculosion egritudinem anime mee pro peccatis meis statui donarium facere de possessionibus meis optimo medicorum Deo et gloriosis apostolis eius Petro et Paulo Beato quoque Berchario martiri monasterii Deruensis Conuocato igitur eiusdem loci abbate Brunone patruele meo cum aliquot suis monachis traditionem feci Deo et ipsi abbati de uno prato quod uocatur ex nomine cuiusdam antecessoris mei Richardi ut ab isto die perpetualiter illud monachi possiderent ut mei memoriam et patris mei Amalrici fideliter haberent moriens etiam illic locum sepulture mee accipere Actum est hoc assensu uiri mei Richeri qui in predicto monasterio cum proposito monachi uitam fmiuit cum laude etiam filiorum meorum et filie Itaque me Deo gratias agentem et sanitati pristine restitutam Richerus uir meus et Vuarinus clericus filius meus iam precesserunt ante Domini S Haiuuidis S Amalrici filii eius S Hugonis filii eius S Mauri filii eius