Charter Document - 05940097

Charter Document - 05940097


Charter Number: 05940097
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1075 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei et saluatoris nostri Ego Ratholdus miles notum esse uolo presentibus et futuris quod tradiderim Deo et sanctis eius Petro et Paulo et Beato Berchario alodia que michi ex parte matris mee Elisabet et aui mei Ratholdi contigerant tam pro remedio anime mee quam decessorum meorum et sororis mee que in ipso loco nuper sepulta fuerat cui ego contumulari uolebam Tradidi ergo in uilla Donni Lupentii et in ipsa ecclesia tres partes totius hereditatis predicti aui mei Ratoldi et in loco ubi Villare dicitur mansum unum cum appenditiis suis et apud Donnum Martinum unum mansum cum appenditiis suis et partem silue que ad me pertinebat cum mancipiis quorum nomina infra habentur Algerum et uxorem eius Vuindesmodem cum duobus filiis Vuarinum et uxorem eius Teoderadam cum filiis eorum Angilliam et Alaidem sororem eius cum filia sua Susanna Et hec omnia ex hereditate matris mee Deo et predictis sanctis tradidi Patrimonium uero meum heredibus meis habendum reliqui Actum est hoc legale testamentum in uilla Bulcheio presente auunculo meo domno Henrico clerico et sorore illius amita mea et marito suo Rogero